Книга пророка Осии

1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel.

2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.

3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim : et concepit, et peperit ei filium.

4 Et dixit Dominus ad eum : Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.

5 Et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel.

6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei : Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.

7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo ; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.

8 Et ablactavit eam quae erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.

9 Et dixit : Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.

10 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.

11 Et congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.

2

1 Dicite fratribus vestris : Populus meus ; et sorori vestrae : Misericordiam consecuta.

2 Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum ;

3 ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.

4 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.

5 Quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos ; quia dixit : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.

6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.

7 Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quaeret eos, et non inveniet : et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.

8 Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal.

9 Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.

10 Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ; et vir non eruet eam de manu mea ;

11 et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.

12 Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit : Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei ; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.

13 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur in aure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.

14 Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.

15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem ; et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.

16 Et erit in die illa, ait Dominus : vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.

17 Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.

18 Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.

19 Et sponsabo te mihi in sempiternum ; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.

20 Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus.

21 Et erit in die illa : exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram.

22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrahel.

23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit Absque misericordia.

23 Et dicam Non populo meo : Populus meus es tu ; et ipse dicet : Deus meus es tu.

3

1 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordaei.

3 Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.

4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.

5 Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.

4

1 Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre caeli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

5

1 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis, auscultate : quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.

2 Et victimas declinastis in profundum ; et ego eruditor omnium eorum.

3 Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me : quia nunc fornicatus est Ephraim ; contaminatus est Israel.

4 Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

5 Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua : ruet etiam Judas cum eis.

6 In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient : ablatus est ab eis.

7 In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt : nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.

8 Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama ; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin.

9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis ; in tribubus Israel ostendi fidem.

10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam.

11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam coepit abire post sordes.

12 Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda.

13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum ; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem : et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.

14 Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat.

15 Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quaeratis faciem meam.

6

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,

2 quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.

3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.

4 Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

5 Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.

6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.

7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi praevaricati sunt in me.

8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.

9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.

10 In domo Israel vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.

11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.

7

1 Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.

2 Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suae : coram facie mea factae sunt.

3 In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes.

4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente ; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.

5 Dies regis nostri : coeperunt principes furere a vino ; extendit manum suam cum illusoribus.

6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos : mane ipse succensus quasi ignis flammae.

7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos : omnes reges eorum ceciderunt ; non est qui clamat in eis ad me.

8 Ephraim in populis ipse commiscebatur ; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.

9 Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit ; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.

10 Et humiliabitur superbia Israel in facie ejus ; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his.

11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabant ; ad Assyrios abierunt.

12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum : quasi volucrem caeli detraham eos ; caedam eos secundum auditionem coetus eorum.

13 Vae eis, quoniam recesserunt a me ! vastabuntur, quia praevaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.

14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis : super triticum et vinum ruminabant ; recesserunt a me.

15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.

16 Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus : cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in terra Aegypti.

8

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt.

2 Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israel.

3 Projecit Israel bonum : inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?

6 Quia ex Israel et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israel ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factae sunt ei arae in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Aegyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius.

9

1 Noli laetari, Israel ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :

3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animae ipsorum : non intrabit in domum Domini.

5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?

6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Aegyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum.

7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudine amentiae.

8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.

9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.

10 Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt.

11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et vae eis cum recessero ab eis !

13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.

14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.

15 Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.

16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.

10

1 Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris.

2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt ; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.

3 Quia nunc dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum ; et rex quid faciet nobis ?

4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus ; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.

5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae ; quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.

6 Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.

7 Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.

8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel ; lappa et tribulus ascendet super aras eorum : et dicent montibus : Operite nos, et collibus : Cadite super nos.

9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis.

10 Juxta desiderium meum corripiam eos : congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus : ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob.

12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis : comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

14 Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.

15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.

11

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum ; et ex Aegypto vocavi filium meum.

2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

5 Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.

6 Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.

7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8 Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israel ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.

9 Non faciam furorem irae meae ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

10 Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

11 Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

12

1 Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum ; tota die mendacium et vastitatem multiplicat : et foedus cum Assyriis init, et oleum in Aegyptum ferebat.

2 Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob : juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.

3 In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.

4 Et invaluit ad angelum, et confortatus est ; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.

5 Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.

6 Et tu ad Deum tuum converteris ; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.

7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.

8 Et dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum ; inveni idolum mihi : omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti : adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.

10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes ; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.

12 Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit.

13 In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est.

14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis : et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.

13

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israel ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Aegypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

16 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur !

14

1 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

2 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

3 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

4 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

5 Ero quasi ros ; Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

6 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

7 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

8 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

9 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet haec ? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis ; praevaricatores vero corruent in eis.